Musa cita studio gaudens nunc dicere numen
Nostra cupit, pariter carmine et alloquiis:
Dona patris summi, quae largus reddidit orbi,
Regis altithroni sancta trophaea simul.
5
Quae crux est sacra crucifixi numine plena,
Omnibus apta bonis, stirps veneranda satis.
Hanc ego pauper, egenus inops, en ore, loquella
Temptavi hic famulus sons dare et hoc oriar,
Nec me facta piant quod dignum munere tanto
10
Ne fore ad hoc credam, sic quoque mente probum;
Sed mihi larga Dei bonitas spes maxima voti
Est, quae me promptum laus dabat exhilarans.
Pauperis et viduae non sprevit rara minuta
Sed tulit, ipsa probans arbiter omnitenens,
15
Atque orbe dominans qui sancit solus et unus,
Cuncta venusta bona hanc laude beavit amor.
Mandatum vetere nempe est et lege quibusque
Munera ut apta darent templa ad honesta Dei.
Pars dedit argentum, pars auri munera clara;
20
Pars tribuit gemmas: pars quoque tincta dedit
Ligna; oleum quidam, pigmentaque cara dedere:
Multaque magna domus monstrat ubique micans.
Ast alii setas tulerant, pilosque caprarum:
Nec fuerant spreti hi dona ferendo Deo haec.
25
Quapropter rogito nummatum dives ut istic,
Vilia cum portem, hinc spernere nollit onus:
Ipse licet gazas immensas conferat amplis
Agminibus fultus, templa oneranda Dei hinc.
His ego non motus conturbor nam impie vultu;
30
Sed gratulans speculor crescere dona sibi.
Ille quoque exosa ut habeat mea munera nolo;
Sed magis esse sciat qualiacunque Dei haec,
Exprobrat ipse Deo qui despicit acer egenum:
Cuius egenus hic est, cuius et omnis homo est
35
En quantum tribuo tribuit mihi Iesus amator,
Sint sua facta pie hic cunctaque hic rapiat.